Latin
4.3.34 to 4.3.35
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.3.34-35
Unproofread scanNot analysed yet
24 Vicina sese invicem indicant: ut, Afflixerunt pedes eius compedibus: Ferrum venit in animam eius, id est, captivus fuit. Alioqui si prorsus fuisset vinctus catenis, quomodo potuisset in carcere ministrare? Psalm. 105, Iael dedit Siserae butyrum, id est, lac. David iuravit se non ascensurum lectum aut dormiturum, donec reperiat locum arcae aut templo, id est non conquieturum: species pro genere. Sic Germani: ich will mein haupt nicht sanft legen. Cicero dicit pro P. Sylla, se confodisse quinque cives, Filii venerunt ad partum, nec vis est pariendi. Ob similitudinem indicat summum discrimen. Canis non mutivit apud Israel, per aliud indicatur. 25 Rei unius gradus sunt: alias de perfectissima re, alias de mediocri, alias de infima idem vocabulum dicitur. Sic bonus et iustus, sapiens, perfectus, etc. Sic alibi de summo gradu solus Deus pronunciatur sapiens: alibi etiam pii, atque adeo mulieres, nempe in infimo gradu, sapiunt. Solus Christus est lux, in summo gradu aut plenitudine, Ioan. 1. ac contra omnes docti, Matth. 5. Solus Christus habet plenitudinem spiritus, Iohan. 1. contra etiam septem diaconi, Act. 7. Sic plenitudo gratiae, spiritus ac donorum soli Christo tribuitur, Ioan. 13. contra etiam septem diaconis, Act. 6. In summo gradu solus Deus est pater, et solus Christus praeceptor, Matth. 23. Alibi etiam Paulus se gloriatur patrem Corinthiorum et Galatarum. Ioann. 7, Doctrina mea non est mea: prius intelligitur de inferiore gradu, posterius de superiore. Doctrina est mea, ut legati aut doctoris: non est mea, ut authoris, aut quasi meum quoddam inventum aut commentum. Mea igitur est in inferiori gradu, sed in summo gradu solius Dei est. Sic Evangelium Pauli, non erat Pauli: scilicet in summo gradu non erat Pauli, sed in infimo, ut legati. Iohan. 5, Non quaero voluntatem meam, sed patris: id est, non meam ut mittentis tanquam ipse excogitaverim, sed meam ut missi aut obedientis. Ibidem: Pater non iudicat, scilicet ut minister, et quasi executor, sed ut mandator. Non filius iudicat, sed Moses. In summo gradu Deum nemo vidit unquam, nisi solus filius: at in medio gradu, Moyses: in inferiori, multi.