# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.3.36-39

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 4.3.36 to 4.3.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.3.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.3.36

26 Aliquando de inferiore, ut de summo, pronunciatur. Qui diligit alium, legem implevit. Consummatio legis est Charitas. Secundum est primo simile. Matth. 22: Bonum est mulierem non attingere, id est commodum: mox dicit, bonum esse uxorem habere. Sanctificatur per mulierem, et mulier infidelis per virum. Et: Liberi vestri sunt sancti: nempe suo gradu sanctitatis. Sic in Psalmis modo hic, modo ille, ob haec aut alia bona beatus esse praedicatur: ut Psal. 32 is dicitur beatus, cui remissa sunt peccata. Ps. 127 is dicitur beatus, qui habet maturae aetatis liberos. 1 Cor, 5. Expurgate vetus fermentum, sicut estis azymi: videtur textus secum pugnare: sed erant quidam azymi imputative et inchoative, non autem integra perfectione. multum enim adhuc pravi fermenti erat, quod eos iubet expurgare. 27 Nomina praesertim adiectiva, aliquando relativa sunt, et ratione aut respectu sui generis aut speciei, seu collata ad alia sui generis, talia esse dicuntur: ut Aristoteles in quit, alias granum milii dici magnum, alias contra, montem parvum: sic alias preciosum quid dicitur, alias vile, quod tamen est multo carius altero. Sic sumus et azymi et fermentati: azymi imputatione, fermentati reliquiis peccati. Sic laudatur villicus iniquitatis in suo genere. Sic et impii tum prudentes, tum stulti dicuntur: prudentes in sua generatione aut suis rebus, et contra stulti in spiritualibus. 28 Valde multa aliquo respectu dicuntur, ut paulo ante dixi. Sic comparatione maioris mali, reste Aristotele, minus pro bono habetur. Sic Samaria est iusta prae Iuda. Sic Germani dicunt: Filia facit matrem probam: dum scilicet filia multo est matre turpior. Hoc modo respectu Christianismi praecipit, ut unusquisque maneat in eo genere vitae, in quo sit conversus: non quod non liceat mutare eam, sed ratione Christianismi nemo debet mutare, quasi Dominus servis aut maritis non sit perinde propitius.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
