Latin
4.3.40 to 4.3.45
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.3.40-45
Unproofread scanNot analysed yet
29 Contraria vel vocabula, vel epitheta, aut res eidem, sed diverso respectu tribuuntur. Salus aeterna est donum, est et magno precio comparata. hoc ratione Christi, illud ratione nostri dicitur. Pii sunt azymi, et tamen iubentur expurgare vetus fermentum. Pater maior me est, et ego sum unum cum patre. 30 Vicinae res, ut sunt causae et effectus, cognata, similia, vicina, coniuncta, etc. saepe sibi invicem vel communicant voces, vel etiam commutant. 31 De uno quopiam individuo alias fit sermo, ut de specie, alias ut de individuo: ut Christus dicit ad impios Iudaeos, Quaeretis me, id est, in vestro exitio optabitis et flagitabitis praesentiam Meschiae. Non igitur ipsum individuum Iesum, sed in genere opitulatorem ac Meschiam cupietis. Iob 1, Revertar eo, scilicet in matrem terram. 32 Ubi res ipsae sunt aut cognatae aut coniunctae, vocabula quoque earum facile confunduntur, pro se invicem ponuntur, aut etiam utramque significant. Sic meretrix, et scortum et cicatricem significare solet: quia ipsae artes aut functiones nimis crebro coniunguntur. Sic meridies et aestus, medium ac cor pro se invicem ponuntur. 33 Aliquando tum nomina, tum verba rerum actionumve tantum initiis earum, aut etiam ipsum initium alicuius operis, actionumve praecedentibus, ut est ius seu convenientia, voluntas et potestas ipsarum, tribuuntur, veluti per quandam anticipationem: ut, initio creavit Deus caelum et terram, id est, rudes eorum massas aut principia, quae exculta et absoluta postea hisce nominibus merito sunt dicta. Alias soli iuri: ut 1 Samuel. 20. Cras sedendo sedebo cum rege ad comedendum: id est, omnino debebo cum eo convivari. Alias voluntati: 1 Samuel. 21. Si accipias tibi gladium Goliad, accipe: id est, si omnino vis eum accipere. 34 Alias etiam soli conatui rei: ut Act. 7, Moses redegit eos in concordiam: id est, conatus est redigere, sed frustra. 1 Ioan. 1 et 5 dicitur, Quod si quis negat se esse peccatorem, aut non credat in Christum, is Deum ipsum mendacem faciat: id est, insimulet, aut conetur eum mendacii arguere. Ezech. 24, Quia mundavi te, et non es mundata ab immunditie tua, ideo non mundaberis amplius, donec posuero supra te iram meam. Ubi primum mundavi te, significat conatus sum te mundare: vocando te verbo, et offerendo tibi lotionem sanguinis filii mei. Secundum, non es mundata, significat noluisti recipere mundationem aut remissionem peccatorum credendo. Tertio, non mundabo te, significat non expiabo aut condonabo, sed puniam: id est, primum est conatus actionis, secundum actio, tertium plenitudo actionis cum suo fructu, nempe placatio Dei, et ambitio poenarum.