Latin
4.3.8 to 4.3.14
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.3.8-14
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc fit, ut non solum usus, penes quem, ut inquit Horatius, est arbitrium et norma loquendi: sed etiam ipsae res, atque adeo necessitas aliaeque causae paulatim vocabulorum significata vel mutent, vel cumulent, seu ad varias res notandas, illas sonorum notas pertrahant. Vocabula igitur singula, phrases, et dicta quoque aut sententiae integrae, alias alia ratione accipiuntur: quod diligenter observandum est, ne decipiamur. Non loquor autem nunc de polysimia aut aequivocatione proprie acceptarum notionum aut vocum, sed de hac quasi tropica catachresi earum. 1. Alias enim proprie de ipsa rei essentia aliquid affirmative aut negative pronunciant: ut, Baptista non est Elias, ipsomet id negante. 2. Alias de rei accidente pronunciant, ita tamen, ut de substantia loquentes: sic Malachias affirmat Iohannem esse Eliam. Concordat eos Christus, dicens: Baptista non est ipsa individua substantia Eliae, sed accidente est ipse: ipse enim zelus ac fervens spiritus est. Similis etiam aliquo modo repurgatio Ecclesiae, habitatio in solitudine, atque adeo qua dantenus etiam ipse vestitus. Ponitur igitur res pro suo simili. Sic, Mors iustorum, pro, similis illi. Num. 23, Moriar morte iustorum, id est, Utinam mihi talis finis contingat, qualis est iustorum, ut in Domino moriar. 3. Alias de aliqua rei circumstantia agunt, loquentes tamen ut de ipsa rei essentia: ut, Spiritus nondum erat, Ioan. 7. Samuel non norat Dominum. Fur non venit, id est, non alio fine venit, nisi ut furetur. Non negat adventum, sed circumstantiam alicuius. Spiritus nondum erat, scilicet tali quasi conspicua ratione, et externis operibus communicatus. 4. Alias aliquid per se ac proprie: sic, Christus est princeps pacis, confundit gladios in falces, eo regnante pascetur lupus cum agno. Sic: Vita aeterna est donum aut haereditas. 5. Alias per accidens: Christus venit ut excitet dissidium, et positus est in ruinam multorum, estque petra scandali, et causa ut videntes caeci fiant, scilicet per accidens. Contra per se causa est, ut caeci videant: hoc proprium ac nativum eius opus fuit. Sic vita aeterna est et dicitur praemium: quia licet gratis detur, tamen simul largissime remunerat omnia piorum benefacta. Hic morbus Lazari non est ad mortem, Ioan. 11. per accidens dicitur, scilicet me sanaturo et resuscitaturo eum. Sic Dominus affirmat puellam non esse mortuam, sed dormire. Sic vinum, ferrum, et aurum malum est. Alioqui per se suaque natura lethiferum fuisse Lazari morbum, ostendit ipsa experientia. Ita piis per accidens omnia cooperantur in bonum, etiam peccatum, satan et mors. Sic Paulus inquit 2. Cor. 12, Cum infirmus sum, tum potens sum: id est, Cum per me, aut ex meipso sum imbecillus, tum ex Dei ope ac favore veluti per accidens, sum potens, felicesque successus habeo Sic Deus dicit se dedisse populo leges non bonas, Ezech. 20. Et legem augere peccatum, et operari iram, Rom. 4 et 7, scilicet per accidens, nostroque vitio. Sic negat Deus Ierem. 7, Isa. 1, se mandasse Israelitis de sacrificiis, scilicet talibus, qualia illi per accidens iam suis erroribus finxerant: nempe quae valerent ex opere operato, sine vera fide et Meschia ac poenitentia, sicut et initio Isaiae reiiciuntur.