Latin
4.6.8 to 4.6.11
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.6.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia sententia aut lex: Scripturae sensum in omnibus locis, quibus aliquando utimur, praesertim ut fundamentis aliquorum dogmatum aut etiam actionum, debere nobis certum ac compertum esse: quia, ut Lutherus saepe repetit, incertus textus idem est, ac nullus textus aut testis: et Paulus iubet nos certos esse de nostra sententia: quia quicquid non est ex fide, peccatum sit. Nihil magis impium est, quam aliquid certo affirmare aut negare in Sacris literis, de quo ipsemet incertus sis. Quarta: Scripturae dicta sunt in proprio ac nativo verborum sensu accipienda, nisi alius multo evidentior ac potentior textus nos inde, quasi vi depellat et abstrahat, aut etiam sensus eius loci clarissime in aliquem articulum fidei impingat, Quod quidem est etiam omnium linguarum ac sermonum principium. Ius ait: Non aliter a propria significatione recedi oportet, quam si manifestissimum sit, aliud testatorem sensisse. 1. Non aliter. ff. de leg. iii Item: Verba statutorum sunt proprie intelligenda. Scripturae alioqui interpretatio debet esse fidei analoga. Quinta: Quicunque vult aut ipse discedere, aut alium abducere a nativo sensu verborum Scripturae, ille tenetur evidentissimis demonstrationibus aliorum oraculorum aut dictorum Dei eum tropum demonstrare: nec tantum in genere utcunque demonstrare, inesse aliquid figurale in sermone, sed etiam certam vocem aut locutionem nominare, quae in eo dicto sit tropice usurpata: ac denique quo tropo et in quem sensum, significationemve sit immutata. Oportet enim in re tanta caute agere, pedetentim progredi, et omnino cavere, ne quis nobis per astutas fallacias oraculo viventis Dei intervertat, in quibus salus nostra et gloria Dei sita est. omnia igitur hic oporet certa, comperta, ac penitus explorata esse. Sexto: Oportet etiam, ut idem pro tropica illa voce aliam propriam, adhibita solida demonstratione verbi Dei, substituat. Nam qui nostram falsam opinionem de aliqua re vult tollere, debet suam veram pro ea substituere, veramque ac certam esse demonstrare. Non enim profecto id agendum est, ut Scripturae dicta ac sensus incerti aut nulli sint: sed ut pro male intellectis recte accepti substituantur. Sicut qui malam alicuius loci nocisque versionem vituperat, debet veram idoneamque vocem pro ea, non sine probatione, substituere. Boni et enim medici est, non tantum urere ac secare, ubi opus est, sed etiam usta illa sectave loca sanare.