Latin
4.7.4 to 4.7.6
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.7.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Voces igitur metas initiales aut finales significantes, ambiguae sunt: ut saepe recte dubitari queat, an includant, aut excludant illas metas a reliquo in medio interiacente corpore. Tale est illud, Post tres dies resurgam: ubi tertia dies non excluditur, sed ea ipsa tertia die illud futurum esse praedicitur. Vide Post in Prima parte. Sic, Factus est obediens usque ad mortem crucis: non excludit illam mortem, quam etiam obedienter praestitit. Quare Barbari non sine causa soliti sunt addere Exclusive, aut inclusive, ut omnem ambiguitatem tollerent: indicantes illas metas temporum, locorum, vel includendas, vel excludendas esse. In diebus aut tempore illo, significat aliquando non certum aliquod tempus, cuius paulo ante mentio facta sit: sed etiam incertum, quod longe postea secutum est. Sic Chrysostomus Homilia 10. super Matthaeum, partem prophetiae Christi de extrema die, ab ea quae est de ruina Ierosolymae separare conatur: quasi ibi Tunc non respiciat ad praecedens tempus. Sic sane 1. Samuel. 3, Factum est in die illa: accipitur simpliciter pro quadam die. Sic ibidem primo capite, Et fuit dies: significat quandam forte solennem diem, sed non circumscriptam, aut alligatam ad praecedentia.