# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.2.11-16

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 5.2.11 to 5.2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.2.11

Secundo loco, in hoc dicendi genere collocant asperitatem, ne oratio sit nimium compta, aut composita exornataque, sed potius quandam seriam, et quasi austeriorem faciem prae se ferat: non quae inani lenocinio puellarum, aut etiam scortorum more, auditoribus blandiatur, sed virili quadam gravitate, non sine austeritatis specie, suam aestimationem apud Lectorem obtineat. Tales sane sunt Sacrae literae, quae suum decorum pro rerum amplitudine et loquentis maiestate, tuentur, gravemque et veluti regiam quandam faciem, habitum, gestumque exprimunt. Tertio loco, grandi ideae vehementiam adscribunt, quod magna vi efficaciaque omnia penetrando progrediatur acribus sententiis ac verbis, urgendo ac instando. Hoc nomine non immerito dicitur sermo Sacrarum literarum gladius anceps, penetrans usque ad ossa et medullas ipsas: atque adeo etiam malleus, contundens petras, et adamantina corda hominum: et rursus etiam refovens ac recreans animam lassam. tametsi illud simul ad rerum ipsarum vel salutarium vel etiam atrocium, quae dicuntur, et coniunctam quoque Spiritus efficaciam pertineat. Sic et Pauli sermo gravis et validus esse dicitur. Quarto loco, dicunt orationem grandem simul debere esse splendidam, ut et verborum luminibus, et sententiarum figurarumque fulgoribus luceat, et quasi oculos auditorum perstringat. Sententias multas gravissimasque nullum scriptum perinde habet, ut Sacrum volumen, utpote quod totum de summo officio totius generis humani erga Deum ac hominum inter sese invicem disserat, deque Dei immensa bonitate, sapientia et omnipotentia in omnes suas creaturas, et praesertim de iustitia ac misericordia erga homines. Singula ergo dicta hîc vel clarae sententiae sunt, vel certe sententiosa, ut facile ad sententias reduci queant. Schematis sermonis luculentissimis Scriptura abundat, ut in tractatu de Figuris ostendi multis illustribusque exemplis et Schematum descriptionibus. Quod (inquit Hadrianus Iunius) Latine ita sonat: Neque vero eandem omnino sententiam servant nomina in aliam linguam transfusa: sed sunt peculiares suae cuique genti proprietates, quae nequeunt voce alterius gentis significari: deinde, si vel maxime transferantur, non tamen eandem vim obtinent. Habent autem barbarae voces (sic Hebraeas vocat) magnam efficaciam, et brevitatis gratiam, minusque habent ambiguitatis, minus variationis, neque tanta verborum copia redundant. Quae postrema (inquit ille addens) de Hebraeis vocibus dicuntur, quibus mirificam inesse emphasin non magices modo periti, sed ex professo omnes fatentur: usque adeo, ut et Origenes adversus Celsum scribens, Hebraeas voces transfundi aliam in linguam vetet, sed suis characteribus exaratas conservari. Adde quod brevitas concisa, et quasi verborum inops, nullas variandi veneres praeferens, nulla in lingua maior sit. Quod itidem barbaro nomine Iamblicus intelligat Hebraeos, [?: fac- ] ostendit in eodem libro, ubi Graecorum levitatem cum Hebraeorum constantia committit. his verbis: Hactenus Iunius.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
