# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.2.17-26

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 5.2.17 to 5.2.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.2.17

Tropi etiam singularum vocum admodum significantes sunt, ut in Tropis ostendi, praesertim vero Metaphorae mire illustres. Operaeprecium sane esset conferri sacras Literas, quod ad sermonem attinet, cum aliquibus profanis authoribus. forte enim et id aliquid ad earum cognitionem prodesse posset. Utinam autem ii id beneficii studiosis Theologiae praestarent, qui excellenti quadam eruditione, ac praesertim iudicio styli alios literatos longissime anteierunt. Ego pro mea tenuitate parum quid in hoc genere monebo, aliis absolutionem tanti conatus commendaturus. In Thucydidis sermone, solent literati haec sex potissimum celebrare, quod sit brevis verbis, et copiosus ac densus rebus, ita ut propemodum verborum numerum rerum copia consequatur: esse aiunt grandem et efficacem urgentemque, esse in eo valde emphatica verba, esse crebras sententias, esse asperam compositionem. Haec omnia sex rectissime etiam in maxima parte Sacrorum librorum notari possunt. Nam primum rebus sunt copiosissimi ac ditissimi, de qua eorum virtute in proprio Capite prolixius dictum est: ubi etiam ostendi, unde tanta rerum copia in Sacris confluat, et qua ratione connectatur. Secundo, verborum frugalitas ac parsimonia summa in eis, ut in capite de Laconismo plenius ostendam. Tertio, grandem sermonem passim in Sacris occurrere prius ostendi, et postea docebo, praesertim in eo capite, ubi de efficaci sermone disseram. Quarto, verba habet etiam sacer sermo cum primis illustria, simul et emphaseos plenissima: quod in capite de Metaphoris, et etiam hoc ipso demonstravi. Quinto, de sacrarum Literarum (ut ita dicam) sententiositate, aut copia sententiarum, supra prolixius dixi. Sexto, asperior compositio (quam propter sermonis magnitudinem et etiam rerum ipsarum austeritatem et gravitatem, teste Phalereo, solent adhibere eruditi scriptores, et in temperando stylo cumprimis diligentes) etiam in sacris Literis passim reperitur. Homeri quoque sermo in multis conferri posset cum sacris Literis, excepta illa eius nimia Asiaticaque aut Ciceroniana redundantia verborum. conveniunt enim in grandiloquentia, in efficacia sermonis, in evidentia: quod uterque mirifice ante oculos res proponit, ac simul eas vivis coloribus pingit, quod rebus mortuis crebro vitam, et insensatis sensum tribuunt, quod voces sunt valde significantes, quod ex rerum natura desumptae, sicut quidam ob talem sermonis virtutem Homerum naturae poetam vocarunt: similitudinibus ac metaphoris iisdem cum Homero multum utuntur, sumptis a leonibus, serpentibus, draconibus, ventis, pluvia, nive, pruina, rore, grandine, fulminibus, ac tonitruis, nebulis, nubibus, torrentibus, petris, montibus, vallibus, aliisque rebus. forte id fit ob aliquam regionum similitudinem. Phrases quoque aut locutiones, et vocum tropi non pauci conveniunt: ponere alicui malum, pro facere, statim initio Iliad. et postea saepe. Sic etiam in Sacris crebro ponere, pro facere accipitur. Et mox multum volo, pro magis volo, positivum pro comparativo, furari animum aut cor, induere impudentiam aut virtutem, venire, pro abire, aut ire: sicut contra exire saepe in novo Testamento, pro venire. Luctum alicui venire, Iliad. primo. et Isa. 47, Viduitas ac orbitas Babyloni venient una die: id est, accident. Affirmatione ex contrarii negatione idem inculcant. Eloquitor, ne celes. Cadere ad pedes alicuius, aut pedes apprehendere, pro orare: ut Sunamitis Elisaeum orat. labor pro re noxia ac molesta. Similiter multum repetitionibus et expositionibus aut exegesibus utuntur. Animam rationalem uterque liber in pectore ac corde collocat, eoque etiam plurimas inde significationes ac phrases similes habent: verum de convenientia Homericarum locutionum cum Sacris passim in hoc opere aliquid dictum est.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
