Latin
5.2.27 to 5.2.30
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.2.27-30
Unproofread scanNot analysed yet
Posset et Pindari magniloquentia in multis conferri cum sacrarum Literarum sermone: de quibus forte alias prolixius dicetur. Verum ut idea sacri sermonis aliquanto clarius pateat, D. Augustini de ea censuram ex 4 De doctrina Christiana adscribemus, in quorum initio dicuntur quaedam de doctoris officio: quae cum sint utilia, nolui excludere, inquit igitur ille: Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei, ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere: atque in hoc opere sermonis conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agatur, quid expectare debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit aut ipse fecerit, caetera peragenda sunt, sicut causa postulat. Si docendi sunt, qui audiunt, narratione faciendum est: si tamen indigeat, ut res de qua agitur, innotescat. Ut autem quae dubia sunt, certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est: si vero quia audiunt, monendi sunt potius quam docendi, ut in eo quodiam sciant, agendo non torpeant, et rebusas. sensum, quas veras esse fatentur, accommodent, maioribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones, et quaecunque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria. Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in iis quae loquendo agunt, facere non quiescunt. Sed cum alii faciant obtuse, deformiter, frigide, alii acute, ornate, vehementer illum ad hoc opus unde agimus, iam oportet accedere, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiamsi non potest eloquenter, ut prosit audientibus, etiamsi minus prodesset, quam si et eloquenter posset dicere: qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in iis. quae audire inutile est, delectatur auditor: et eum quem diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat. Haec autem sententia nec illos fugit, qui artem Rhetoricam docendam putarunt: fassi sunt enim, sapientiam sine eloquentia parum prodesse civibus: eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerunque, prodesse nunquam. Si ergo haec illi qui praecepta eloquentiae tradiderunt in eisdem libris, in quibus id egerunt, veritate instigante coacti sunt confiteri, veram, hoc est, supernam, quae a patre luminum descendit, sapientiam nescientes: quanto magis nos non aliud sentire debemus, qui huius sapientiae filii et ministri sumus?