# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.3

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, DE STYLO SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS V, Idem ibidem aliquanto post:. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.3

Avertat autem Deus ab Ecclesia sua, quod de Synagoga Iudaeorum Hieremias propheta commemorat, dicens: Pavor et horrenda facta sunt super terram, prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs una dilexit sic. Et quid facietis in futurum, ô eloquentia tanto terribilior, quanto purior: et quanto solidior, tanto vehementior. O vere securis concidens petras, Huic enim rei simile esse verbum suum, quod per sanctos prophetas fecit, et per hunc ipsum prophetam Deus ipse dixit. Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant manibus iniqua dicentibus, et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, in quam, tanta dementia. nam quid faciemus in futurum?

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
