Latin
5.8.7 to 5.8.10
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.8.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
Sic admodum significanti evidentia dicit Ioabus iratus ad Davidem lugentem mortem Absolonis: Confudisti hodie vultum omnium servorum tuorum, etc. Sic spes ac expectatio animi per externos gestus indicatur: ut, Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, sic oculi nostri ad te, donec miserearis nostri. Alius dixisset: Sicut ancillae servae pensum et demensum, victum et amictum expectant tantum a sua domina: sic nos a te Deus omnia bona nobisque necessaria et salutaria, a te solo expectamus. sed altera locutio motum solicitudinemque animi coram spectandam proponit. Hoc modo per illum externum gestum saepissime animi spes expectatioque indicatur in sacris Literis. Tale est verbum Paulinum ἀποκαραδοκία ,qua voce exprimitur gestus aliquid alicunde solicite expectantium: sicut si parvi liberi matrem alicunde venturam expectant, solent caput exerere, et oculos eo versus intendere, veluti longius certiusque prospecturi et visuri, num mater iam veniat. Sic David Psalm. 119 inquit: Defecerunt oculi mei ad verbum tuum dicendo, Quando consolabitur me? Solent enim pii mentis suae oculos intendere in promissiones Dei, veluti in penu quoddam aut promptuaria, tanquam beneficia liberationesque Dei inde expectantes et accepturi: sicut Isaacus prodibat foras, spectaturus an iam sua dulcis sponsa adventaret. Quin etiam aliquando interna verba cum externis vocibus aliquanto violentius coniungunt, ut modo res magis innotescat, et quasi cernatur. Tale est diligere verbis, aut diligere opere, percutere ac occidere lingua: Lacerate corda vestra, non vestimenta vestra: Interna vestra sunt plena rapina. Secundo, fit talis rerum in apertum protractio aut illustratio, cum vel Metaphorae vel voces rerum externarum quoquo modo coniunctae internis pro eis ponuntur, ut videre et audire ac olfacere. Item gustare, pro intelligere: quod in omnibus linguis fit. ut, Videte et gustate quam suavis est Dominus: pro, fide cognoscite, ac experimini. Adiungatur hisce illa vocula, Ecce: qua saepissime prophetae utuntur, veluti coram totam rem demonstrantes. Ut, Ecce dies venient. Ecce me, ubitu es? Haec est requies. Ecce, tu es Iudaeus, etc. Rom. 2.