# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.2.1-3

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 6.2.1 to 6.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.1

Plurimum occupatur Scriptura in praedicatione poenitentiae. hoc enim modo miseros mortales Deus ex regno satanae, in suum evocat, vel potius revocat. Sunt vero illae praedicationes aut descriptiones poenitentiae saepe variis tropis involutae, ut et rudes facile ab earum sensu aberrare, et seductores eis ad stabilienda falsa dogmata et hypocrisin perfacile abuti possint et soleant. Quare ut haec mala avertantur, utile fuerit aliquid de eis quoque monere, praesertim cum ea quoque materia ad nostrum hoc institutum recte intelligendi sermonis sacrarum Literarum non parum faciat. Omnipotens ille creator non tantum externas aut etiam internas actiones, motus et opera hominis vult sibi addicta esse: sed plane totum hominem flagitat, praesertim autem nobilissimam rectricemque eius partem, nempe rationalem animam, quam potissimum ad suam imaginem condidit, quamque Scriptura in corde collocat, et cordis nomine notat. Nec solum ita flagitat, ut velit omnes eius inclinationes, potentias et actiones, ipsamve totam sibi soli militare ac servire: sed et ipsam essentiam hominis vult sibi, ut imaginem suam longe pulcherrimam, omnino conformem esse. Non, inquam, solam hominis obedientiam, quantumvis plenam, exigit: sed etiam ipsam huius sui famuli substantiam vult sanctissimam, sanissimam, sibique simillimam esse: non tantum fructus vult esse optimos, sed etiam ipsam arborem, atque adeo radicem eius, qualem ipse initio condiderat, cum vidit ac dixit esse valde bonam, ut toties inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum. Hoc vero sibi debitum opus ac rem, fructus et arborem optimam cum sua radice, dum Deus praestari exhiberique sibi exposcit, plerunque tantam externis quibusdam vocabulis aut externam solum obedientiam notantibus vocibus per Synecdochen utitur, veluti per colorem, corticem, folia ac flores, intimam vim, ingenium ac naturam arboris denotare ac indicare volens, ut praecipiunt Methodici, et solent omnes boni Doctores per res notiores ignotiora docere ac exponere. De quo genere Tropi et locutionum supra in Tropis prolixius disservi.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
