Latin
ALIQUOT THEOLOGICI LIBELLI ETIAM EX SERMONE SACRO PENDENTES, AD EUM ILLUSTRANDU…, DE IEIUNIO, MATERIA HACTENUS PARUM liquido explicata, vera disertatio
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec recte sentiunt, mea sententia, ii, qui dicunt antiquis nihil aliud fuisse ieiunium, quam temperantem ac sobriam vitam. Ieiunaverunt enim quibusdam diebus Moses, Elias, Daniel, Christus, Apostoli, qui hauddubie semper sobrie ac temperanter vixerunt. Quanquam facile est videre ex 2. Sam. 1, Daniel. 10, Ionae 3, ieiunium longe durius quiddam, et tristius fuisse, quam sit vita temperans ac sobria. Sed haec de forma ieiunii sufficiant, quae tamen aliis causis explicatis erit notior.