Latin
6.3.1 to 6.3.4
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.3.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Magna fuit omnibus temporibus superstitio et abusus ieiunii, aliarumque coniunctarum afflictionum. Hoc vero tempore praeter abusus, maximae sunt quoque de hac materia controversiae. Quare iuvante Christo statui, quam clarissime potero, et originem seu causam efficientem ieiuniorum, et tam veram quam falsam causam finalem, ad haec et ipsam ieiuniorum formam, declarare. Quo facto phrases quoque in sacris Literis de Ieiunio loquentes, intelligibiliores nobis fient. Vox ipsa etsi Latina est, nam et Romani olim Cereri ieiunabant, ut Livius lib. 6 Decad. 4 testatur, ac significat abstinere a cibo, aut certe longe parcius eo uti, quam corporis necessitas postulat: tamen ab Hebraeo fonte non incommode (sicut et aliae multae) deduci potest. Nam apud Hebraeos Iana affligere significat. Vocant vero Hebraei ieiunium afflictionem animae. Appellant autem Hebraei Ieiunare affligere animam, ut est videre Levit. 23. Nec est veri dissimile, cum sacrificia, ac multae aliae ceremoniae a Iudaeis ad gentiles pervenerint, etiam voces aliquas Religionis simul ad eos pervenisse: tametsi, cum certum sit ex Hebraeo sermone omnes alias in linguarum divisione profluxisse, quid absurdi fuerit Latinae alicuius, seu Graecae vocis etymologiam ex Hebraeo fonte petiisse. Sed de voce non magnopere contendo, sentiat quisque ut vult. Est autem ieiunium in sacris Literis, non solûm a cibo abstinere, vel eo nimis parce, ac non suavi uti: sed etiam multis aliis commodis corporis abstinere, ut lotione, unctione, vestium mutatione, Musica, et similibus, et contra aliqua incommoda sibi accersere. Seu, ut paulo clarius dicamus et brevius, ieiunare est et praecipuis commodis corporis abstinere, et incommodis insuper afflictare: ut abstinere a cibo, potu, somno, lotione, unctione, mutatione vestium, Musica, et in universum omni hilaritate, ac omnibus recreationibus: praeterea induere se sordidis et malis vestibus, quas illi saccos appellabant, iacere humi, in cinere, pulvere, aut alio qui sordido loco, ut ex Ionae 3 videre licet, in ieiunio Ninivitarum, et 2. Sam. 12, in ieiunio Davidis propter filium aegrotantem.