Latin
7.2.13 to 7.2.16
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.2.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
Dicunt Paulum esse usum potestate statuendi ac dispensandi in Sacramentis, prout ei visum sit expedire. Item aiunt, Ordinatis nonnullis: quasi Paulus ea quae docet 1 Corinth. 10. et 11. de Sacramento, ordinaverit, et non potius tantum Christi ordinationem recitaverit. Sed arguit in faciem eos mendacii apertissimus Pauli textus, eo ipso loco quem citant. Testatur enim diserte Apostolus, se idipsum accepisse a Domino, quod Corinthiis tradiderit: non adiecisse, non diminuisse, non etiam mutare quicquam. Quid ergo ille ibi Romanistarum more dispensavit, aut dissipavit? Quod autem dicit, Caetera, cum veniam, ordinabo: intelligit non de ipsa institutione huius Sacramenti, quam illis iam plene tradiderat, sed de externis ceremoniis, et accidentariis cirumstantiis, ut est tempus et modus conveniendi, sese invicem in celebranda coena expectandi, modeste ac parce proposita sumendi, certo ac decoro modo sese in templis gerendi, ut mulier sit capite tecto, vir aperto, certa ratio concionandi, et quae similia, per sese quidem adiaphora sunt, nec prohibita, nec mandata, sed tamen ad decorum, ordinem et aedificationem facientia, ut postea dicetur. En hîc cernis, pie Lector, quam fideliter et sancte Curtisani Romani et mancipia Papae soleant tractare sacras Literas, aut verbum viventis Dei, et inde Religionis controversias dirimere. Eos igitur modo audias, si vis in vitam ingredi. Sequuntur eorum decreta.