# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.2.32-36

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 7.2.32 to 7.2.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.2.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.2.32

Decimooctavo, omnia synodi acta, praesertim autem decreta, aut formulae seu articuli claro, proprio et apto sermone, citra omnem ambiguitatem, exponantur, et tum affirmative, tum negative, theses, hypotheses et antitheses ponantur: expliceturque diserte, quid vel verum, vel falsum, vel bonum, vel malum, vel sequendum, vel fugiendum esse synodus decernat. Nam isti cothurni ambiguarum, generalium et obsurarum formularum, qui iam in usu esse in Religione quoque incipiunt, cum nec in politia quidem ab honestis hominibus ferantur, aut ferri debeant, tum Deum contumelia afficiunt, tum veritatem cum errore commiscent, conscientias implicant et illaqueant, et denique maiora ac tristiora dissidia, scandala, ruinasque in Ecclesia subinde pariunt ac parient in omnem posteritatem. Decimonono, de fine scopôve synodi supra in prima quaestione dictum est. Id igitur ipsum iam in exitu synodi, summa fide ac diligentia praestetur: ut scilicet veritas in hac synodo quaesita ac explicata, veluti argentum septies repurgatum, et ab omnibus scoriis mundatum, aut veluti lumen accensum, in illustri loco ponatur, totique Ecclesiae Dei publico decreto commendetur. Et contra errores, tanquam immundae quaedam scoriae, aut potius venenatae feces ac fermenta satanae, propalam expurgentur, explodantur, et in perpetuum, ut ab omnibus vitari possint, publice anathematizentur. Vigesimo, sunt et aliae conditiones piae synodi olim saepius Papistis a nostris propositae, ut de obligatione decretorum synodi, et aliis, quae etiam in tali synodo merito observari deberent. Vigesimoprimo, agantur igitur omnia sic, tanquam in luce, ut filios lucis ac Christi Ecclesiam decet, ut etiam ea acta lucem ferre possint: utque ea, quae pie ac rite acta conclusaque fuerint, in publicum edere omnino liceat, nec politico aliquo consilio aut prudentia in aeternos carceres tenebrasque ut colloquia cum Papistis, concludantur. Vigesimosecundo, ante omnia verô id omnino statuatur, ut quae manifeste ex verbo Dei decreta fuerint, serio constanterque observentur: in primis tamen, ne errores semel damnatos liceat renovare, ut nunc, proh dolor, a quibusdam doctis et potentibus maxima cum Ecclesiae perturbatione et conscientiarum pernicie factitatur. Plura de forma synodi in protestatione contra conciliabulum reperies.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
