# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.2.9-12

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 7.2.9 to 7.2.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.2.9

Dicunt illi, pro varietate temporum, hominum ac locorum. Num ergo Christiana religio adeo incerta et in constans est, ut pro tempore, locis ac hominibus variet? Hoc vero Turcae de suo Alcorano, et Iudaei de suo Thalmud dicere non ausint. Sed audi, Christiane frater, bellas praedicationes, quibus hanc suam Babylonicam turrim, quidvis in Sacramentis et Religione mutandi, confirmant et constabiliunt θεόμαχοι isti Gigantes. Apostolus (inquiunt) vocavit se dispensatorem mysteriorum Dei, 1 Cor. 4. Ubi putant illi vocem dispensationis more Aulae ac Cancellariae Romanae aut etiam Canonistarum, intelligendam esse: ut cum illi dicunt, Papa habet potestatem dispensandi contra Apostolum, Evangelistam, et totum vetus Testamentum, id est, pro libitu statuendi et decernendi. De quibus ipsis dispensationibus recte sui proprii Canonistae pronunciant, quod sint potius dissipationes, quam dispensationes. Nihil tale un quam Paulus egit, dixit, aut somniavit: sed affirmat, se tantum esse ministrum et oeconomum, et in oeconomo id vel maxime requiri, ut sit fidelis, id est res heri sui non pro suo arbitrio, more illius infidelis servi familiae praepositi, sed pro severo ipsius domini praescripto distribuat. Id ille se tantum tradidisse Corinthiis affirmat ac protestatur, quod a Domino acceperit: ideoque eius institutionem, quae sola sit audienda, ad verbum recitat. Toties item inculcat, doctrinam quam docet, non esse commentum: non etiam ab aliis hominibus accepisse, sed a Christo ipso. Quoties etiam in rebus non magnis destruitur expresso Dei mandato, idipsum mox confitetur, ne quis temere sua dicta aut dictata, ubi caret verbo Dei, pro divinis accipiat. Quare clare negat, se mandare, sed tantum consilium dare: et addit, se nulli necessitatem imponere, aut laqueum iniicere velle. An'non est, Christiane lector, praeclara haec Scripturae tractatio, et firma probatio, quod sanctissimo Antichristo, eiusque coniuratis bicornibus, dispensatio in Sacramentis viventis Dei libera sit, ut pro temporum, hominum ac locorum statu, id est, pro suo habitu, hodie sic, cras aliter, explenitudine potestatis, et scrinio pectoris sui (ubi sunt omnes iniuriae, iura volebam dicere) libere dispenset? Nunc et alteram Scripturae citationem, perinde Curtisanice tractatam, audiamus.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
