# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.4.6-9

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 7.4.6 to 7.4.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.4.6

4 Clamant illi, Ecclesiam, id est Pontificem cum suis spiritualibus esse supra Scripturam, et Papam posse ex plenitudine potestatis contra Apostolum et totum vetus Testamentum dispensare. At filius viventis Dei affirmat, seipsum, licet sit creator caeli et terrae, adeo esse Scripturae, voluntate ac ordinatione Patris, in sua functione subiectum, ut quaecunque agat aut patiatur, ea ideo patiatur, ut tantum Scriptura impleatur, nec quicquam aliud loquatur aut faciat, quam uti mandatum a Patre acceperit: Ioan. 12. 5 Fingunt illi, sibi ius ac fas esse, pro ratione temporum, hominum et aliarum circumstantiarum, mutare ordinationem sacramentorum, et Scripturam quoque modo sic, modo aliter interpretari: sicut re ipsa modo damnant communionem sub utraque specie, et coniugium sacerdotum, ut horrendas haereses, ac propterea pios homines ferro et flamma persequuntur, modo contra, ut res licitas ac a Deo ordinatas concedunt. At contra omnipotens Deus affirmat, suum verbum manere in aeternum, idque de isto ipso scripto verbo in novo Testamento sua voce exponit, inquiens: quod caelum et terra sint citius interitura, quam unum iota aut apex de Lege, donec omnia fiant. 6 Blaterant illi, sensum Scripturae non ex ipsa, sed ex Patribus esse petendum: seu illam ad doctrinam intellectumque Patrum et Conciliorum esse inflectendam. At contra Deus non vult quenquam audiri aut etiam salutari tantum, nisi quatenus suam vocem affert, ad eamque sese inflectit et attemperat. 7 Negant illi Christum quicquam iussisse de Religione Dei scribi. Si novum Testamentum et sacrosancta Evangelia tantum humana authoritate ac levitate scripta sunt, quid eis vanius? At contra Moses dicit, illum ipsum Deum, qui eos ex Aegypto eduxerit, quemque Paulus ipsummet Christum fuisse affirmat, non tantum iussisse scribi et saepius describi Legis libros, sed etiam propriis digitis Decalogum exarasse. Idem porro Dominus etiam voce sua coram multipliciter in novo Testamento Scripturam confirmavit, et ad eam omnes ablegavit. Quin et ascendens in caelos diserte, Luc. 24, ex Scripturis veram religionem propagari mandavit. Denique cum praecepit omnes doceri de Deo dicens, Μαθητεύσατε, πάντα τὰ ἔθνη , an' non tum vocalem, tum et scriptoriam institutionem complexus est? Si vere tota Scriptura est θεόπνευστος divinitus inspirata, quomodo potest absque voluntate ac mandato Christi, qui est verus et vivens Deus, esse conscripta?

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
