Latin
1
Matthaeus Zuber, Neanieumata 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
CUias es? Turi. respondes, Hungarus. usum
Occule Pannonicae vocis, Hebraeus eris.
MIror, quod scribis nil me praesente, Bylovi.
Annon urbs vates nutriat una duos?
QUi dare non possum, quae poscunt, Paule, rogantes:
Ne nihil omnino dem, mea carmina do.
Carmina qui sumit, debet mihi, debeo et illi.
Quod capit, is; sed ego, quod levat hoc onere.
VIs scribam tibi nomen atque carmen,
Sonnleutnere, sacri perite iuris,
Decus nobile nobilis parentis;
Et me principe vis loco locatum,
Imum qui tribui tibi libello
Amorum. bene. dignus haud ego sum
Loco principe. forsitan putabis
Indignum quoque te extimo loco isto?
Ingressus quia primus es, recedes
Isthinc ultimus, ô amice summe,
Sonnleutnere, meis corona Musis.
HIc est, quem legis, ille, quem requiris,
Zuberus varia celebris ora
Emissis Epigrammat…n libellis.
Quod, Moellere, viri dedere docti
Viventi decus atque sentienti,
Aegre post cineris habebit Orcus .
TE, Lauterbachi, Phoebus, non Parca necabat.
Ne superaretur carmine, causa fuit.
QUod, Frischline, tibi flavum non mitto met allum:
Haud inconsulto fit: ratione probo.
Grandia qui donant, hi grandia munera poscunt.
Vilia cum tribuam, vilia redde mihi.
IAne, tuae prosit tibi nupera sectio venae:
Purus et in sano Corpore sanguis eat.
Turba sodalicii dulcissima Caecuba portet:
Si tibi, proficiat, dixere, nonne sat est?
HIc, quem saepe vides inter penetralia Divae
Pallados, et templi limina, Phoebe, tui:
Cum libris armisque aliis: cui pexa decensque
Stat coma: cui necdum pectora barba tegit:
Plumea quem mollis non mulcet abolla grabatti:
Cui dat Nectarias Iuppiter ipse dapes:
Hic, inquam, sacrae poscit te vincula Daphnes.
Ne, pater alme, nega. proderit ille, puto.
OPtimus ingenio puer, et puer indole morum
Suavis, in hac urna delitet Origanus.
Cornua deposuit, natus sine cornibus infans:
Quimus adhuc studii tam studiosus erat.
Ingenium placuit Superis. Academia caeli
Monstrat ei, terris quae notat astra pater.