# Neanieumata 1.1-12

Matthaeus Zuber, Neanieumata, Lines 1.1-1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.1

DEt tibi IHOVA sacer, Caesar, quaecumque mereris:
Et tu, quas mereor, da mihi, Caesar, opes.
Non Libycas aveo messes, Hermumve Tagumve.
Gratia sola mihi sint tua, Caesar, opes.
SI, Princeps, nostros tanges aliquando libellos:
Semideo dignum pone supercilium.
Consuevere iocos etiam tolerare Dynastae:
Materias vatum nec pudet esse duces.
Quo, cum Teschinii, tum Glogoviense Theatrum
Adspicis, hoc Vultu carmina nostra vide.
Admittit censura sales, qui laedere parcunt.
Quin sibi praecipue Musa maligna nocet.
COnsule vina nove, veteri quoque condita penis,
Ammoni, et sana de bonitate rogas.
Pro me respondet Plautus, qui callidus usu
Prudentes vinum scribit amare vetus.
QUi sim, scire volo. si, qui sim, scripseris, ipsam
In mentem calamum merge, Melisse, tuum.
QUae mihi misit heri farcimina quatuor uxor:
Fercula ventriculo grata fuere meo.
Sed vino carui, Venete. hoc farcimina condit.
Posthac da potum, si dabit illa cibum.
SCulteti, Hoescheli, suspiria mollia legi.
Ut placeant, quaeris? non nego, multa placent.
SI cenare iuvat cum paupere forte Poeta,
Roetingere, veni cena parata calet.
Non ponam lepores, nec turdos. talia si vis
Fercula, fer tecum: tunc tuus hospes ero.
AD cenam si me, Rummeli, forte vocaret
Hinc invitator principis, inde Iovis:
Vicinis esset licet aula remotior astris:
Hoc ego responsum promptus ab ore darem:
Principis esurio Neuburgi fercula: tecum
Tempore, quo careo, Iuppiter, esse volo.
MItto tibi binos, Raseli Musice, versus.
Usuram posco. tres mihi mitte tuos,
TAubmanni tibi nomen est, et apte,
O Taubmanne, columba Apollinaris.
Insunt ingenio tuo columbae:
Insunt carminibus tuis columbae:
Insunt et cerevisiae columbae:
Immo nil nisi totus es columbus.
PAmlere, exsulta Pamleri nomine. Nam P
Si semel insit adhuc litera, textor eris.
ME spargis rapuisse tuum tibi nuper honorem.
Quod non est, dicis, Dic, Stenolesche, modum.
Abstulit Hermogenes mappas, argentea Verres
Vascula raptorum res utriusque FUIT.

---

Matthaeus Zuber, Neanieumata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zuberneanieumata.xml.
