Latin · Elegiac couplet
BIBLIOTHECA AUGUSTAna septiceps.
Matthaeus Zuber, Neanieumata 1.126
Unproofread scanNot analysed yet
SEptem culminibus totidem referentibus artes,
Augustae celebris Bibliotheca micat,
Teutonicis, Latiis, Hebraeis atque Pelasgis
Omnia codicibus scrinia plena tenet.
Adspexit lucem pars maxima: maxima restat,
Quae non in vulgus prodiit ante foras.
Si videas, arcem dicas. incendia prorsus,
Aedibus attiguis libera, nulla timet.
Quoviscumque tuos agedum circumfer ocellos:
Luminibus spectas obvia prata vagis,
Proxima Gymnasio non currus audit et axes:
Nec sacras turbat cerdo deas strepitu.
Nec gravis Auster obest, tota sol luce propinquat.
Archetypos homines non puto, credo Deos.