# Neanieumata 1.13-21

Matthaeus Zuber, Neanieumata, Lines 1.13-1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.13

EXneri iussu mea te, Grunaee, salutat
Nixa patrocinio Musa clienta tuo.
Quatuor apponit, quo constet gratia, versus.
Candidus eliciet carmina plura favor.
LUsibus utendum mensa, Bergmanne, remota,
Lusus ergo meos et ioca mitto mea.
Si non oblectant, risum fortasse movebunt.
Et risus signum saepe favoris habet.
GOEsi, quatuor hos tibi phaleucos,
Et hoc … fero universum.
Quod non versiculi merentur isti,
Totum … potest mereri.
MArculus aiebat, pietate carere Poetas,
Et plerumque malos dixerat esse viros.
Quid tibi de fungo mendace, Melisse, videtur?
Iudicio febrit Marculus iste meo.
ROetingere, meri dulcem mihi praebibis haustum.
Dulce quidem vinum, dulcior at favor est.
Qui si non adsit, Neptunum comparo Bactae.
Quae dat aquam, vinum virgo favore facit.
QUum tibi sit Sophies, quum sit par numinis ardor,
Ingenio probitas nec minor alma pio:
Regnere, ignoro meritis dare praemia tantis.
Accipe, quae possum. vilia saepe iuvant.
Regi Artaxerxi dedit undae rusticus haustum.
Lympha bono vino gratior ista fuit.
OPtas, Rummeli, mea cernere corpora coram.
Si iuvat, absentis pectora fida vide.
CEdo, nec cedo tibi, praedite Daphnide Fendi.
Si mea Musa, tamen non tibi cedit amor.
HOc iacet Huberi spectata marita sepulchro.
Qui transis, curto tempore siste gradum.
Quid faciam? quaeris. subitae reminiscere mortis.
Quod si fecisti, sat tibi: perge viam.

---

Matthaeus Zuber, Neanieumata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zuberneanieumata.xml.
