Latin
AD M. CASPARUM CHOlium Ioachimicum, in eius Philothesium.
Matthaeus Zuber, Neanieumata 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
QUi fidos sibi comparant amicos,
In casu socios periclitante,
In status comites secundiore:
In longum sibi consulunt suisque.
Nam se nemo potest iuvare solus
In cunctis. Igitur, Choli, libellum
Hunc tibi exiguo aere comparatum
Thesauri vice iudicate magni,
In quo nobilis atque equestris ordo,
Literatus et undequaque census
Conspondet propria manu favorem.
Ego (si modo das fidem Poetis)
De sodalicio meo colendo
In te, vertice dum sedent capilli,
Quindenos tibi pignero Phaleucos.