# Neanieumata 1.48-55

Matthaeus Zuber, Neanieumata, Lines 1.48-1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.48

SI mihi caelestem liceat penetrare sub aulam
Versibus: hac possem nocte videre Deum.
Carmina sed quod habent praelambita serius aevum:
Ursino libros gignere more iuvat.
Sic quoque, Marce, tibi primo meditabor amorem.
Si cras incipio te deamare, sat est.
OMnia si Suevae perlustres climata terrae:
Non est Augusta pulchrior urbe locus.
Non, Teschendorffi, tantum respublica floret:
Quin et Nympharum copia floret ibi.
Blandas, humanas, et multa ex parte beatas
Ornant dote sua, Iuno, Minerva, Venus.
Haec tibi forte movent encomia nostra salivam?
Vulgaris non est talis ubique cibus.
TE Weissermeli, paucis onerabo malisque
Versiculis. multos, et mihi redde bonos.
Ipse fac, inquis. ego, et mea lassa labore Thal…a est,
Si triduo scribis mille, quiesce diem.
COnsultata cito, propere qui perficit, illum
Discruciat miseris trux metanoea modis.
Si quid ages, cauta prius hoc in mente voluta.
Fraude caret ratio, fraude perire nequit.
De me, Coswigi, non est sententia de te
Orta. miser perii, emergere qui potui.
SImplex es, bonus es. Quo te cognomine donat
Vicinum vocitans Fama secunda bonum.
QUae vitam faciunt beatiorem,
Haec, Waltere, puta.: DEO deorum
Soli fidere: nemini nocere:
Commodare bonis: malosque ferre:
Ius praebere pari cuique lance.
Haec vitam faciunt beatiorem.
VItae primitias intra tua viscera cepi:
Me iuvat in gremio claudere fata tuo.
Non onero veto te, patria dulcis, iniquo:
Immo, quod ipsa dabas, reddere gratus amo.
Si male quid feci fatuis, ignosce, sub annis.
Incensum tus est agnita culpa Deo.
DIvino linquis terrestria pondera nutu,
Quum, Bergere, tibi pes resecandus erat.
Caelesti placuit medico Patientia fortis.
Hoc titulo vitae gaudia totus adis.
Maxima per mortem tibi gratia contigit istam.
Hac mundi vertunt impia probra fugam.
Dum nullam speramus opem, rex subvenit aethrae.
O quantum fidei flamma valoris habet!

---

Matthaeus Zuber, Neanieumata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zuberneanieumata.xml.
