# Neanieumata 1.56-57

Matthaeus Zuber, Neanieumata, Lines 1.56-1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.56

MUsteus exhilarat mentes liquor, atque resolvit
Pectora, tristitia quae scatuere prius.
Musicus expellit maerores: vivida corda,
Sollicitudinibus semisepulta, facit.
Haec sunt praesenti praesens medicina dolori.
Maxima sed virtus est in utroque modus.
Maestitia evertit mentem: convertit eandem
Laetitia. haec homines arguit, illa feras.
Ex hominum numero quum simus: ovemus, Hosere.
In Domine nullum gaudia crimen habent.
MI Grauere, secunda fama Phoebi,
Cultus ingenui meique amoris
Erga te nivei, et carentis astu,
Testes mitto meas tibi Camenas,
Quamvis illepidas et invenustas,
Quamvis insipidas et inficetas,
Quamvis rusticulas et indisertas.
Tu virtute tua tuoque honore,
Totas has lepidas fac et venustas
Camenas, sapidas fac et facetas,
Urbanas pariter fac et disertas.
Hoc est grande mihi, tibique vile.

---

Matthaeus Zuber, Neanieumata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zuberneanieumata.xml.
