Latin
SYNOEMIUM ad suos consecraneos.
Matthaeus Zuber, Neanieumata 2
Unproofread scanNot analysed yet
DE Poetis, Consecranei suavissimi, rex Galliae Carolus dicere fuit solitus: eos generosis equis similes esse, quos nutrire, non autem saginare oporteat. Prudens hoc est acroama, et tanti serenitate regis perquam dignum. Nostra vero tempestate non nutriuntur, nedum ut saginentur: tam perdita eorum est conditio. Quid tum postea? Artem non propterea deseramus, quae si nihil habet alias utilitatis, famam tamen propagat, etiamsi famem non sedat. Ideoque studio meo nihil detraho, sed subinde, in quantum quidem in me est, plusculum addo, meque in eo, quod didici, exerceo Etsi vero Poetae …esse dicitur, de singulis carminum generibus ex sua quicquam proferre penu poetica: tamen quia alius in alio felicior est et abundantior, Epigrammaticis me magis oblecto, quam aliis, diversorum vero (quod citra Nemesin scribo) non ignarus: id quod aut ante vidistis, aut post experiemini, Deo vitam concedente diuturniorem. Vobis, …,mea consecro …,quia putatis, illa aliquid esse: quae si vobis placent, suo perfuncta sunt officio. Meum est, vestram erga me benevolentiam grato animo agnoscere, et singulorum amorem fideli memoria custodire. Quod maius ego redhostire potuissem officium, non inveni, …. Quaedam in iis sunt epigrammata, quae propero sunt exarata stylo, ea lector absolutus virgula (quam vocant) censoria ne notet. Bonus interdum dormitat Homerus. Et si verum est, quod Cicero inquit: animum impeditum amore, desiderio, inopia etc. literis operam dare non posse: quid mirum est, et me curis oppressum, et fortunae iniquitate seminecem, interdum …,cum praesertim docta poemata suos non habeant patronos? sed cessa, dolor, et animum recolligere me sine, qui …non deserit. Dixi. Vos, Syssiti dulcissimi, papyraceum hoc meum munus …consentiente accipite corde: ut quos mensa coniunxit, mens diversa non diiungat. Valete singuli, et me amate, id quod …habebo. Datum Witebergae in aedibus viduae Welackiae, matronae honestissimae, anno. 99. mense Martio. V. H. et O. Obnoxius M. Zuberus, P. C.