# Fons Moffetensis 15

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/15

Et Antimonii virtus purgativa & vomitiva, in ipsius sulphure & sale volatiti existit, ut inferius dicetur. Dixi, 2. facultatis expultricis irritationem hanc, qualitati occultae tribuendam esse (cum Succini sulphur & sal volatile, non sint purgativa aut vomitiva) quippe Rhabarbari sulphur & sal volatile, sunt corpora simplicia, in heterogenea ab arte non resolubilia, ut operationum suarum causae ulterius cognoscantur. Cum vero exhibetur medicamentum ex Antimonio, & similibus, compositum, purgationi per inferiora praecedit vomitus: quippe in stomacho copiosè stagnantes humores, ex se volatiles (quia biliosi, ut plurimum, sunt, nauseamque per spontaneam sursum tendentiam excitant) ab Antimonii, &c. sale volatili, &c. subito commoti, per pylorum ac intestinorum sinuositates egressum facilem non invenientes, per superiora à natura protruduntur. In D.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
