# Fons Moffetensis 19

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/19

Rasticus quidam valetudinarius (ut à viris fide dignissimis accepi) ad Bramptonae Fontes minerales quotannis ire solitus, ante annos sex per Annandiam proficiscens, odore (Fontium praedictorum odori simillimo) nares percuti sentiens, ea gressus direxit, qua odorem à vento devehi putabat timquę, in rupeculae cujusdam (à Moffeto, auptrum vetsus, per mille passus distantis) superficie valdè Lutosa, Fonticulos duos scaturientes deprehendit; quorum inferior & major per duos vel tres pedes, superior autem per septem vel octo, à praecipitio (per quod quod in rivulum praeterlabentem descendunt aquae) distabat: cumque aquas, Bramptonicis aquis (in operationibus & qualitatibus) simillimas esse comprobasset, eas ut iisdem & plurimis aliis remediis scatentes, cognatis & familiaribus suis omnibus commendavit; ita ut intra duodecim menses, à remotissimis ferè Regni plagis, ad Fontes Meffetenses, omnis sortis homines morbosi iter tentarent.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
