Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 22
Unproofread scanNot analysed yet
4. Fontis inferioris Lapides, Antimonii colorem referunt, eorumque quidam materiam continent quasi metallicam, &(ut Antimonium ferè) scintillantem. Qua Fontis inferioris Aqua in Rivulum descendit, rupibus adnascitur materia albicans &salina (procul omni dubio nitrosa) in qua residet Aquae virtus diuretica. 6. Qua Fontis superioris Aqua descendit, nulla talis materia rupibus adnata videtur: quippe Fontis Lapides salini &scintillantes, eam detinuerunt, &jam prius separarunt ab Aqua. 7. Hinc probabile est, Aquae Fontis superioris, citius quam inferioris, Sulphur evaporaturum: quia Salis pauxillum tantum continet, quod Sulphur evaporans detineat. Sal enim Sulphur detinet, &Odor à Sulphure, in auras semper avolare nitente, provenit, ut postea probabitur. 8. Ante Fous Meffetenus. 8. Ante Sulphuris evaporationem, Sal suum in rupes non deponit Aqua; alias enim Fontis inferioris omnibus lapillis (etiam intimis) adnasceretur, quod falsum est. 9. Lapides albi Fontis superioris, sunt Nitrosi &Antimoniales; etenim cum iis pulveratis permiscetur Nitri duplum, &calcinationi in mortario traduntur, eodem ferè modo connageant, quo Antimonium cum Nitro calcinatum; &in materiam convertuntur Antimonio Diaphoretico persimilem. 10.