# Fons Moffetensis 22

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/22

4. Fontis inferioris Lapides, Antimonii colorem referunt, eorumque quidam materiam continent quasi metallicam, & (ut Antimonium ferè) scintillantem. Qua Fontis inferioris Aqua in Rivulum descendit, rupibus adnascitur materia albicans & salina (procul omni dubio nitrosa) in qua residet Aquae virtus diuretica. 6. Qua Fontis superioris Aqua descendit, nulla talis materia rupibus adnata videtur: quippe Fontis Lapides salini & scintillantes, eam detinuerunt, & jam prius separarunt ab Aqua. 7. Hinc probabile est, Aquae Fontis superioris, citius quam inferioris, Sulphur evaporaturum: quia Salis pauxillum tantum continet, quod Sulphur evaporans detineat. Sal enim Sulphur detinet, & Odor à Sulphure, in auras semper avolare nitente, provenit, ut postea probabitur. 8. Ante Fous Meffetenus. 8. Ante Sulphuris evaporationem, Sal suum in rupes non deponit Aqua; alias enim Fontis inferioris omnibus lapillis (etiam intimis) adnasceretur, quod falsum est. 9. Lapides albi Fontis superioris, sunt Nitrosi & Antimoniales; etenim cum iis pulveratis permiscetur Nitri duplum, & calcinationi in mortario traduntur, eodem ferè modo connageant, quo Antimonium cum Nitro calcinatum; & in materiam convertuntur Antimonio Diaphoretico persimilem. 10.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
