# Fons Moffetensis 24

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/24

Aquae Fontium Moffetensium Sulphur putidum semper evaporat, & Aqua tandem limpidissima & inodora prorsus relinquitur, idque intra paucos dies. 14. Aquae nostrae factitiae Sulphur putidum similiter evaporat: imo Lotionis Croci metallorum aqua, Sulphuris putidi nihil continet, cum per tres vel quatuor menses servatur; ex humido etenim alieno in auras avolavit, atomosque Antimoniales (in quibus residebat) reliquit, Aquae fontanae affusione copiosâ praecipitabiles. 15. Si non ab Antimonio, unde quaeso provenit aquae virtus alvum solvendi & vomitum ciendi? Rejicienda est igitur opinio vulgò recepta, scilicet, Aquam praedictam per Sulphur minerale transire, & ab eo putorem suum mutuare. Cum vero D. Andreas Baccius, Medicus Romanus, Lib. 4. de Thermis, cap. 6. (cui titulus, De Locis & Aquis quae aut sapore aut odore abominabiles sunt) dicat; Omnis putoris terrestrium rerum duas esse causas generales; alteram quidem per se, ex mistura rei suâ naturâ putidae; alteram vero accidentalem & per viam putredinis; statimque subjungat, sulphuris totam ferè substantiam in putore consistere; ejusque terrae aut aquae permistionem, ut saporis & odoris abominabilis (imo & putoris naturalis, ut postea paulò scribit) causam primàm generalem statuat, secundam vero foetoris causam esse putre factionem, digestioni & concoctioni contrariam, ut inquit Aristoniles, corruptio videlicet ac indegestio proprii naturalisque temperamenti à caiore externo. Dicimus, 1.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
