# Fons Moffetensis 25

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/25

Nullum dari corpus suâ naturâ putidum: putor enim est odor ingratus à putredine seu putrefactione praedicta ortum trahens; in quo sulphuris substantia consistere non potest, cum sit qualitas, & corporis tantum acciaens: At Natura nullam unquam produxit corporis speciem, labe aliquâ (qualis est putredo) naturâ inquinatam. Putorem autem à putreaine oriri, deque illius tantum odore ingrato dici, hinc patet; quod Authorum vulgus, Corpora odore ingrato naturaliter praedita, non putida, sed foetida appellent, ut Assa foetida, Atriplex foetiaa, &c. quorum foetor est qualitas bona & medicamentosa, iis à natura concessa, non autem qualitas consistens in corruptione, &c. Vicera verò putida & nunquam foetida appellant. Ut Sennertus, tom 3. lib. 5. part. 2. cap. 5. initio. Vlcera (inquit) humida, & cum affluxu humorum plerumque sordida, Graecii ῥυπαρα dicta, fiunt, si nimirum illud crassum & mucosum excrementum, quod in specie sordes appellant, effluat, & putrida, si iaem gravem & cadaverosum odorem exspiret. – Si enim excrementa ulceris simplicitor crassa & fordida sint, fordidum nienm dicitur, si vero otiam putredinem contipiant, ut subjectam carnem & partes mosliores putrefaciant & corrumpant, ut graveolens vapor exspiret, ulcus putridum dicitur.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
