# Fons Moffetensis 27

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/27

in auras avolare) incipit, oriturque putredo & putor ab aëris actione in Iniphur recrudescens & evaporans. Nam ubi Sulphuria combustibilis perfectè cocti ferà nihil est, ibi nulla est fermentatio ant putrefactio; ut in Metallis & Mineratibus. Fermentatio autem (ut ex praefatis colligi potest) duplex est. 1. Cum vi Mercurii interni & Caloris externi, corporis in statu naturali existentis (ut Vrina recentis, &c.)elementa confusa, & naturaliter permista, a seinvicem solvuntur & separantur. Orinae etenim & Carnium fermentatarum Sulpbur solutum, recrudescens, & evaporans, graveolet. Et Vini fermentati Spiritm sulphureus, à Sale (in Tartare) separatur, & Tartarum à reliquis, cum dolii parietibus adnascitur, Vinumque fermentatum olet, propter Sulpbur evaporans; & Vinum in nvis immaturis non olet, quia fermentatum non est, nec Salphur continet evaporans. 2. Cum multa corpora (ut prius fermentata) simul unita per corpus humidum, vi Mercurii compestti interni, & Caloris externi sub unum dominium ac potestatem reducuntir, eorumque quatitates & propriotates omnes naturaliter distinctae, in unam & novam (quasi) qualitatem per novam fermentationem coeunt (quae tamen per defermentationem separantur postea, inter putrescendum) ut cum Cibi diversi ac Potus in Chylum transeunt; & cum ex totidem simplicibus (ut prius fermentatis) fit, ex. gr.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
