Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 28
Unproofread scanNot analysed yet
Theriaca sudorifica, quae temporis progressu putrescit. Theriacae etenim recentis ingredientium vrtutes, sunt realiter distinctae, eorumque quodvis proprio modo operari conatur, ante fermentationem; tumque Theriaca minus feliciter exhibetur quam postea, cum sufficienter fermentatur. Atque haec fuit ratio, cur Bauderonius dixit. Intra annos decem Opij &Hyoscyami frigiditatem, à reliquorum medicamentorum caliditate victam remanere, ideoque Philonium Romanum (cujus compositionem ingrediuntur) parvâ aut nullâ virtute pollere. Et, Opiatâ, Aurea Alexandrina, dictâ, ante mensem sextum uti non debes: quia Opii vis diminatur, &fermentatio non est adhuc peracta. Haec in Pharmacopoeta sua. Obiter attamen notandum est, non in omni fermentatione oriri putrefactionem, sed in ea tantum in qua est hultum Sulphuris recrudescentis (–)ut in Electuariis, cum Liquidis, tum solidis, quorum compositionis ingrediuntur semina quatuor frigida (vulgò sic dicta, quae tamen sunt realiter calida, licet tempreatè: nihil enim, in quo dominatur Sulphur, est frigidum sed catidum) majora, Amygaalae, &c. talia etenim cito rancescunt &putrescunt, quia Salis ferè nihil continent, quod Sulphur fixet, ejusque recrudescentiam prohibeat (2.