# Fons Moffetensis 30

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/30

Item Carnes recentes, eandem ob causam, non graveolent; & Graveolentia putida futura à Sale probibetur: Carnium etenim salitarum Sulphur, à Sale fixatur & detinetur, ita ut recrudescere aut evaporare non possit; & patrefactio arcetur etiam à Sale, superdluam humiditatem (non absumente, sed) contemperante, ut supra. 6. Sulphur minerale non accensum vix olet: quia Sulphar ejus combustibilo à Sulibus (tam fixo quam volatili) detinetur ab evaporando. Sulphur autem minerale Sal fixum & vlatile continere, hinc probatur: quod ex ipsius faecibus (post Sulphuris combustibilis separationem seu consumptionem) per Lixiviationem extrahatur prius: & posterius est, quod in fumos resolutum, & in Campanam vitream ascendens, in Spiritum (seu Liquorem spiritnosum) acerrimum, per aërem humidum resolvitur, & in Campanam alceram excipientem decidit; diciturque Sulphuris Oleum seu S. 5. Campanam. 7. Vaporum Sulphuris accensi qualitas nares feriens, tam odor non est quam qualitas corrosiva, in Sale volurili (in fumos resolato, ut prius dictum est) existens, quae narium cutem tenellam mordicat, & in Cerebrum penetrat, ipsumque perturbat, ac sensum decipit.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
