# Fons Moffetensis 33

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/33

Ut in Lactis sulphuris compositione; Sulphure etenim minerali cum Tartari sale in aqua percocto, Sulphur combustibile cum salibus (Tartari sali associatis & unitis per coctionem) in aqua dissolvitur, quae ante fermentationem aliter non olet quam Sulphur minerale non accensum. Aquae autem hujus (Sulphuris mineralis Salibus & Sulphure combustibili impraegnatae) fermentatio accidit, 1. Vel subitò, cum ei instillantur Aceti destillati gurtulae quaedam; tum enim Tartari sal, Aceti sali (sibi simili, utrumque etenim extrahitur è Vino) congregatur (similia enim similibus congregantur) & Sulphuris combustibilis quid aquae permistum relinquit (post pulveris praecipitationem) quod statim recrudescit, & evaporare incipit; in humido quippe alieno dissolvitur, & sali non proprio (quod ipsum ab eraporando nequaquam detinere potest) aslociatur; unde provenit odor ingratus (svorum, ad summam duritiem coctorum, odori similimus; ac Suiphuris mineratis non accensi, & Aquae Fontium Moffetensium odoribus prorsus dissimilis) qui sulphuris combustibilis recrudescentiam arguit. 2.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
