# Fons Moffetensis 34

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/34

Vel Lentè: quia Tartari & Sulphuris salia, &c. ollae (in qua percocta erant) parietes & fundum spontè petunt, iisque adnasci incipiunt, intra paucas horas, tumque incipit Graveolentia praedicta, ut prius dictum est de urinae fermentatione. Sulphuris autem combustibilis reliquias aquae permistas, recrudescere, hinc etiam patet; quod aqua haec putida ignem extinguat, ejusque reliquiae flammam non concipiant, ut sulphur à salibus detentum in pulvere qui praecipitatur. Idem accidit cum sulphuri permiscetur Calcis pulvis in proportione dupla, & destillationi traduntur; tum enim exstillant guttulae tantum quaedam Phlegmatis insipidi ferè, sed foetidi Aquae instar praedictae, Sulphuris mineralis sulphure combustibili, & Tartari sale impraegnatae) quamvis Retortam vitream igni fortissimo (qui vitrum liquare possit) commiseris. Hic obiter notandum, impossibile esse è Sulphure minerali (sine admistione corporis, Sulphur combustibile continentis) Liquorem sulphureum & combustibilem extrahere: quippe sulphur ejus combustibile, salibus suis ita arctè unitum est, itaque ab iis detinetur, ut sine Ignis tastu molis separari non possit; cumque ita ab igne tangitur, flammam concipit, & consumitur totaliter, ut prius dictum est. Dixi, 1. Sulphur minerale non posse putorem terrae vel aquae naturaliter communicare; 2.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
