Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 36
Unproofread scanNot analysed yet
Cum fervidae scaturiant aquae summo fervore, necesse est fateri actualem ignem illis statim subjici, super omnem gradum caloris. Nam aquae ipsae ipfissimam prae se ferunt ignis substantiam, qualitatem summè calidam; &operationes pariter ignis. Incendunt, urunt, vesicas excitant, destruant sensum, exepilant projecta quaecunque in ipsas auimalla, mox paulò excoriant &tandem carnes colliquant ac ad offa usque enervant, quae omnia sunt effectus ignis. Haec perperam dici assero, 1. quia effectus contrarii à corporibus calidissimis interdum producuntur. ut cum Vini spiritus rectificatissimus, &Olen omnia sulphurea ex Aromntibus destillata, ut &Oleum Succini, sensum non destruunt, sed destructum, &quasi emortuum (nt in Paralysi) reviviscere faciunt. 2. Dantur dup corpora, scilicet ferrum (quod mortalium nullus unquam dixit magis calidum quam frigidum esse) &Aqua fortis (ex sale Nitro &Vitrioli sale, realicer frigidis, composita) radicaliter frigida, quorum mistio ingentem producit calorem, ebuilitionem, &destillationem (si Cucurbitae vitreae, Capitello adaptatae, immittantur) sine ullo ignis calore iis externè adhibito: At calor hic non oritur ab igne actuali (cum praedicta corpora non sunt ignea aut calida) sed potius à motu Aquae fortis corrosivae, dum in Ferrum agit, ut ipsum dissolvat.