# Fons Moffetensis 36

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/36

Cum fervidae scaturiant aquae summo fervore, necesse est fateri actualem ignem illis statim subjici, super omnem gradum caloris. Nam aquae ipsae ipfissimam prae se ferunt ignis substantiam, qualitatem summè calidam; & operationes pariter ignis. Incendunt, urunt, vesicas excitant, destruant sensum, exepilant projecta quaecunque in ipsas auimalla, mox paulò excoriant & tandem carnes colliquant ac ad offa usque enervant, quae omnia sunt effectus ignis. Haec perperam dici assero, 1. quia effectus contrarii à corporibus calidissimis interdum producuntur. ut cum Vini spiritus rectificatissimus, & Olen omnia sulphurea ex Aromntibus destillata, ut & Oleum Succini, sensum non destruunt, sed destructum, & quasi emortuum (nt in Paralysi) reviviscere faciunt. 2. Dantur dup corpora, scilicet ferrum (quod mortalium nullus unquam dixit magis calidum quam frigidum esse) & Aqua fortis (ex sale Nitro & Vitrioli sale, realicer frigidis, composita) radicaliter frigida, quorum mistio ingentem producit calorem, ebuilitionem, & destillationem (si Cucurbitae vitreae, Capitello adaptatae, immittantur) sine ullo ignis calore iis externè adhibito: At calor hic non oritur ab igne actuali (cum praedicta corpora non sunt ignea aut calida) sed potius à motu Aquae fortis corrosivae, dum in Ferrum agit, ut ipsum dissolvat.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
