# Fons Moffetensis 37

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/37

Motus enim producit calorem, ut cum Lamina plumbea (ex se frigidissima) cum Pistillo ferreo (naturaliter etiam frigido) contusa, calorem contrahit. Ignem autem actualem praedictis non inesse, nec calorem producere, hinc patet; quod Vini spiritus rectificatissimus (qui facillimè inflammatur Aquae forti, ferrum solventi, permistus, flammam non concipiat, sed actionem debilitet, & ad tempus probibeat totaliter. Aquam autem fortem & spiritum omnem acidum (ut Vitrioli, Nitri, Sulphuris, &c.) vesicantes, quasi urentes, &c. non esse calidos sed frigidos, facilè ostendemus, probando omne Sal (fixum praesertim) esse frigidum, cum Spiritus, & Aquae, praedicti, sint tantum Salia per ignis calorem, vel aerem humidum in liquores conversa. Et, 1. dicimus, Medicorum omnium (cum Hermeticorum, tum Galenicorum) ore concedi, Sal Nitrum, Vitrioli spiritum (quem à Sulphure mutuari, easdemque, cum Sulphuris spiritu, proprietates ac virtutes habere, asserit Angolus Sala, de Natura spiritus vitrioli, c. 6. quemque calorii gradum quartum obtinere concedit, c. 10.) Sulphuris spiritum, &c. refrigerare; licet per accidens & deobstruendo tantum, illud accidere asserant, ex. gr. cum Aquae Lactucae refrigeranti permiscentur Spiritus Vitrioli guttulae quaedam, Vitrioli spiritus (quem calidum esse dicunt) corporis poros deobstruendo, aquae refrigeranti aditum faciliorem tantum conciliat. 2. Aqua fortis, Vitrioli & Sulphuris spiritus, Salis communis spiritus, Oleum Tartari per deliquium (quod est Tartari sal, per aerem humidum, in loco subterraneo vel frigido quovis, solutum, & in Liquorem conversum) Salis communis Oleum per deliquium, &c. ignem extinguunt, ut Aqua frigidissima: Ergo sunt Igni in qualitatibus suis primis heterogenea. 3.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
