Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Omne Sal fixum, naturaliter attrahit frigidum, Aquam &Aerem: Ergo est iis in qualitatibus suis primis (frigore &humiditate homogeneum. Nullum etenim corpus naturale, in statu naturali existens, contrarium suum naturaliter attrahit &appetit. Nec huic obstat, quod Animal quodvis, cujus stomachus intemperie calidâ &siccâ laborat, humidum refrigerans appetat naturaliter: quia stomachus talis, non est in statu naturali; nec stomachus est, sed Animal, quod intemperiei morbificae curationem, per humidum refrigerans desiderat. Obiter notandum Sitis (quae definitur, humidi &frigidi desiderium, Aristot. lib. 2. de Anima) causam esse duplicem; Externam, &Internam; quarum utraque vel est calida, vel corrosiva. Corrosiva enim à Calidis realiter distingui, ex praedictis &sequentibus, inferius apparebit. 1. Sitis causa interna calida, est corporis totius (ut in febre accidit) vel partis cujusdam (ut Stomachi, Jecoris, &c.) intemperies calida. 2. Sitis causa externa calida, est ciborum vel potus calor radicalis, in partibus sulphureis existens, qui stomachi, &c. intemperiem calidam producit. 3.