# Fons Moffetensis 38

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/38

Omne Sal fixum, naturaliter attrahit frigidum, Aquam & Aerem: Ergo est iis in qualitatibus suis primis (frigore & humiditate homogeneum. Nullum etenim corpus naturale, in statu naturali existens, contrarium suum naturaliter attrahit & appetit. Nec huic obstat, quod Animal quodvis, cujus stomachus intemperie calidâ & siccâ laborat, humidum refrigerans appetat naturaliter: quia stomachus talis, non est in statu naturali; nec stomachus est, sed Animal, quod intemperiei morbificae curationem, per humidum refrigerans desiderat. Obiter notandum Sitis (quae definitur, humidi & frigidi desiderium, Aristot. lib. 2. de Anima) causam esse duplicem; Externam, & Internam; quarum utraque vel est calida, vel corrosiva. Corrosiva enim à Calidis realiter distingui, ex praedictis & sequentibus, inferius apparebit. 1. Sitis causa interna calida, est corporis totius (ut in febre accidit) vel partis cujusdam (ut Stomachi, Jecoris, &c.) intemperies calida. 2. Sitis causa externa calida, est ciborum vel potus calor radicalis, in partibus sulphureis existens, qui stomachi, &c. intemperiem calidam producit. 3.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
