# Fons Moffetensis 39

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/39

Sitis causa interna corrosiva est humor biliosus, salsus, & corrosivus, stom achi cutem corrodens, partique tantum corrosae calorem, à motu, communicans; aliter ac ciborum vel potus calor, qui corporis totius intemperiem calidam interdum producit. 4. Sitis causa externa corrosiva est ciborum vel potus sal corrosivum, quod stomachum, ut supra, corrodit. Ad Sitis à causa calida (sive interna sive externa) ortum trahentis curationem, necessariò requiritur humidum & frigidum radicaliter & actu. Ad Sitis autem à causa corrosiva provenientis curationem, sufficit humidum radicaliter tantum (licet non actu) frigidum, in quo dissolvi possint Salia, quae in humido copioso soluta debilitantur, ita ut stomachi cutem corrodere amplius non possint; virtus etenim disjuncta debilior est: At solutio haec in humido actu calido facilius sit, quam in frigide. Sitis haec à Coralliis, Perlis, &c. curari etiam potest. Cum enim stomacho immittuntur talia, humoris corrosivi Sal, Perlarum, Coralliorum, &c.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
