# Fons Moffetensis 40

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/40

atomis adnascitur, itaque dulcificatur (ut Acetum, Coralliis affusum) qualitatemque corrosivam amittit, & Sitis perit. 4. Omne sal fixum purum, est radicaliter humidum, sine admistione materiae sulphureae & cremabilis (Calcinations, etenim fusoriâ in Liquorem convertitur) Ergo est etiam radicaliter frigidum; saltem magis frigidum quam calidum. Dixi, sine admistione, &c. quia substantia omnis sulphurea, est etiam radicalitet humida. 5. Vulgò (& meritò quidem) calida dicuntur, quae Sulphuris combustibilis perfectè cocti plus continent aliis, ut Aromata, haec, Cinnamomum, Caryophylli, Nux moschata, &c. & Vini spiritus sulphureus: & contra, frigida dicuntur,

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
