# Fons Moffetensis 44

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/44

Ergo quae à corrosivis quasi uruntur, non ab ignea & calida substantia uruntur & destruuntur, sed à corrosiva tantum & frigida in atomos minutissimos tantum convertuntur, sine destructione proprii naturalisque temperamentiEx praedictis patet, 1. necessarium esse, inter Calidum & Corrosivum, ut inter Calidum & Frigidum, distinguere. 2. Aquarum bullientium, in Fontibus calorem actualem intensum, non igni semper tribuendum esse (ut dixit D. Andreas Baccius) sed corporis potius corrosivi (ut Nitri Vitrioli, &c.) actioni in corpus quoddam minerale (ut ferrum, &c.) à fonte non longè distante. Fortè quis objiciet, 1. Si Aquae fontium Moffetensium salis Ammoniaci quid permisceretur, lapidibus albis & salinis (procul omni dubio) cum Nitro adnasceretur: & ab iis rursum separari posset per sublimationem; cum naturâ sit maximè volatile: At sublimatione nihil ab iis separari potest (quod ipse probavi Ergo, &c. Respondetur, 1. Salis Ammoniaci pauxibum tantum, praecipitationem praedictam producit; ut in omni praecipitatione apparer. 2. Sal Ammoniacum, à Nitri & Lapidum salo fixo fixatur, ita ut sublimari nequeat.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
