# Fons Moffetensis 45

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/45

Atque hoc verosimillimam est, si quis consideret, sal Ammoniacum vulgò fixari, cum per stratificationem calcinatur, cum Calcis pulvere; tum enim Carbonum sal fixum, Lapidum terrae & sale fixo (licet pauxillo) adnatum, & ucatum per calcinationem, sal Ammoniacum fixat & in Oleum per deliquium, solubile facit. 3. Vel (quod probabilius. est) sal Ammoniacum volatile, in humido aqueo & alieno (fontis aqua) solutum, cum sulphure evaporante in auras fugit. In omni etenim destillatione, sal volatile sulphur sequitur, & post ipsum exit, ut prius, in praefatione, dictum est. 2. Si Nitro, ad Antimonium solvendum, impraegnata esset aqua; dulcis non erumperet in fontibus. Nitri enim quantitas permagna operationi huic vix sufficeret. Respondetur, Aquam salsedinem suam totaliter ferè amittere, cum in Antimonium igit; salisque reliquias in lapides postea deponit, ut ex praedictis patet. Atque haec ut verissima, agnoscentur, si quis consideret, 1. Aquam fortem, in ferrum agendo, debilitari. 2. Olea Tartari & Vitrioli (maximè salina & acria) simul mista (ut in Tartari Vitriolati compositione) Liquorem producere omnino insipidum: talem etenim ab iis abstraxi, dum Tartarum Vitriolatum coagulabam.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
