Latin
48
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 48
Unproofread scanNot analysed yet
Maximis &optimis dotata est viribus &virtutibus mensibus autumnalibus, cum siccitas maxima terram occupat; vernis etenim &hibernis diebus, pluviâ admistâ debilitatur &vitiatur. 6. Robustiorum humores, potione vomitoriâ ex Antimonio, solvantur, priusquam eâ utantur; ita enim facilius, &in minore dosi sumpta, operabitur aqua. Pro Colophone addam, Aquam praedictam non operari, nisi libratim sumatur: Antimouii etenim Sulphure putido impraegnata est; si enim Terra, sale votatili &Sulphure optimo (i. e. per recrudescentiam, inter fermentandum, non putido) Antimonialibus dotata esset, ut Vinum Hispanicum in quo infundebatur Crocus metallorum; tum unciatim sumpta (ut hoc) humores commoveret &expurgaret, materiamque similem, à Liquore aliquo praecipitabilem, contineret. Antimonii etenim terra (in qua resident Sulphur &Sal volatile, humores commoventia &expurgantia) à Vino Hispanico per praecipitationem separantur, cum ei instillantur eAquae fortis guttulae quaedam. Foutium autem aqua, materiae praecipitabilis nihil continet. Antimonii vero qualitatem purgativam &vomitivam, in sulphure &sale volatili existere, hinc probatur; quod Autimonium Diaphoreticum (quod est Antimonium, sale volatili &sulphure per calcinationem totaliter privatum) sit neque purgativum, neque vomitivum; &Antimonii flores sublimati (qui sunt ipsius sal votatile, &c.) sint maximè purgativi ac vomitivi. Atque hinc patet, Antimonii vim humorum attractivam &puro gativam, in Antimonio Diaphoretico, non liguri, sed potius fugari â Nitro. Atque haec sunt, (Lector benevole) quae ex Artis &Naturae operationibus didici; si quis Vitrioattamen aquam praedictam per Sulphur lum, &c. (ex Artis &Naturae principiis &operationibus) transite probaverit, errorem lubentissimè fatebor. Interim In magnis voluisse sat est— ideoque veniae locus est: nemo enim hominum