# Fons Moffetensis 50

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, AHANTA XOPOE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/50

APPENDIX De salsedine Maris, &c. ET praedictorum veritas clarius elucescat, refellendae sunt Opiniones U& quaedam D. Joannis French, qui bei soi (cur titulus The Torksbire spau) cap. 2. & pag. 22. asserit; Nullam aliam posse fontium calidorum rationem assignari praeter ignem, in ipsis terrae cavernis & cavitatibus (ex materia bituminosa existentibus, vel potius, eâ repletis ardentem. Nam Bitumen, & quae ex ipse componuntur (ut & Camphora, &c.) in Aqua (per quam etiam nutriuntur) flammant, & ardent diutissimè, quod fieri non posset, nisi ab aqua (quam attrahunt, & in suam naturam convertunt) nutriantur. Et cap. 14. de fonte putente seu sulphureo, pag. 107. circa medium. Fontis sulphurei odor, a Bituminis ardentis vaporibus, ac materia quadam terrestri adusta iis permista à fonte non longè distantibus, causatur. Et pag. 106. Maris salsedo provenit à Bituminis combusti sale, in aqua ari –

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
