# Fons Moffetensis 57

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/57

fit similis quidem est spirituum Circulatio, quae stomachorum (navigationi pen Mare non assuetorum) nauseam, seu vomitum excitat, cum spiritus isti falini ac sulphurei, in motu circulatorio existentes, carpus cum aere ingrediuntur. Talem autem spiritum salinosulphureum (quem Generationia causam esse universalem, Primae tamen ministram, existimamus) realiter in Natura existere hisce tribus tantum argumentis, haud vulgaribus, sufficienter probari opinamur. 1. Quod Terra, quae intra fluxus & refluxus marini terminum erat, postquam à Mari deseritur, sit ad tempus stetilis; scilicet, antequam spiritus iste salinosulphureus seipsum in eam insinuarit; quam primum etenim illud accidit, in ea germinare incipiunt vegetabilia, quorum semina vel radicaes seruntur vel plantantur; vel quorum semina, vel radices, vel polluties seminales, per pluviam à locis aliis eò deferuntur. 2.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
