# Fons Moffetensis 58

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/58

Idem ost est spiritus salino-sulphureus, qui terrae ferè sterili se insinuat, eamque fertiliorem reddit, cum per annos duos vel tres inculta relinquitur: atque spiritus hujus in terram penetratio à salis proprii reliquiis, ipsum attrahentibus, promovetur. Quod autem terra, per longum tempus inculta, sterilis evadat (ut Agricultura quidam peritus mihi indicavit) id spirituum exuberantiae (quae Generationem saepissimè prohibet; Multer etenim, immediatè ante Menstruorum fluxum, rarissimè concipit. Vide Thesin 2. de Quaestione medica (scilicet, An quae statim a Menstrua purgatione concipiunt, citius pariunt? ) Quodlibetariis disputationibus discussa, in Medicorum Parifiensium scholis, Nov. 23. 1656. M. Francisco Bovionier Doctore Medico Praeside) vel alteri cuidam morbo Agricolis, forsan, noto, referendum est. 3. Denique ipsissimus est spiritus salino-sulphureus per aerem diffusus, qui, per Calcem attractus, loca ericosa, sylvestria, ac ferè sterilia, fertiliora reddit: Carbonum etenim terrestrium Sal fixum, Lapidum terrae adnatum & unitum per Calcinationem (dum ita componitur Calx) spiritus praedicti attractionem promovet, ita ut terra aptior reddatur generationi vegetabilium, salinorum ac sulphureorum spirituum plus requirentium.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
